monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 3, 19
Quid valeat apud homines saeculi eloquentia et sapientia saecularis, testes sunt Demosthenes, Tullius, Plato, Xenophon, Theophrastus, Aristoteles, et caeteri oratores ac philosophi, qui velut reges habentur hominum, et praecepta eorum non ut praecepta mortalium, sed quasi oracula accipiuntur deorum. Unde et Plato dicit: Felices fore respublicas, si aut philosophi regnent, aut reges philosophentur. Quam autem difficile istiusmodi homines credant in Deum, ut quotidiana exempla praeteream, et sileam de veteribus historiis ethnicorum, sufficit nobis Apostoli testimonium, qui ad Corinthios scribens, ait: Videte, fratres, vocationem vestram, quia non sunt multi sapientes secundum carnem non multi potentes, non multi nobiles: sed stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi, et ea quae erant contemptibilia elegit Deus , et caetera.